ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis
Engaddi
cumque reversus esset Saul postquam persecutus est
Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est
Engaddi
adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni
Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam
super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt
et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti
eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret
ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae
latebant
et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est
Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut
placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram
clamydis Saul silenter
post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram
clamydis Saul
dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam
hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum
quoniam christus Domini est
et confregit David viros suos sermonibus et non permisit
eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca
pergebat coepto itinere
surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca
clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul
post se et inclinans se David pronus in terram adoravit
dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium
David quaerit malum adversum te
ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus
in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed
pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in
domino meo quia christus Domini est
quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae
in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae
nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam
non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te
tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam
iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex
te manus autem mea non sit in te
sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur
impietas manus ergo mea non sit in te
quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum
sequeris et pulicem unum
sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et
diiudicet causam meam et eruat me de manu tua
cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad
Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et
levavit Saul vocem suam et flevit
dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti
mihi bona ego autem reddidi tibi mala
et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo
tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me
quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via
bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod
hodie operatus es in me
et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et
habiturus in manu tua regnum Israhel
iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque
auferas nomen meum de domo patris mei
et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et
David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca